Pope names Card. Bertello special envoy for diocesan celebration in Italy

(Vatican Radio)  Pope Francis has appointed Cardinal Giuseppe Bertello, President of the Governorate of Vatican City State, as his Special Envoy for the bicentennial celebrations of the founding of the Diocese of Cuneo in Italy.

Celebrations will be held on 16 July in the Cathedral, St. Mary of the Woods.

Cardinal Bertello is to be accompanied by Msgr. Giovanni Battista Riberi, Vicar General of the diocese, and Msgr. Don Roberto Mondino, Secretary of the Presbiteral Council.

Pope Francis sent the following letter to Cardinal Bertello for the occasion.

Venerabili Fratri Nostro

IOSEPHO S.R.E. Cardinali BERTELLO

Praesidi Praefecturae Civitatis Vaticanae

Cuneensis dioecesis, quam Decessor Noster Pius VII rec. mem., pastorales necessitates attente considerans, die XVII mensis Iulii anno MDCCCXVII bulla “Beati Petri Apostolorum Principis” condidit, laetanter ducentesimam celebrat anniversariam suae fundationis memoriam. Dilecti quidem fideles Cuneenses, actuoso Pastore et sacerdotibus moderantibus, hunc eventum recolentes, Domini vocem diligenter exaudire cupiunt atque spiritale iter studiose sequi. Quaedam etenim adimplentur pastoralia incepta, quae Venerabilis Frater Petrus Delbosco, Episcopus Cuneensis et Fossanensis, suis proposuit fidelibus, ut in huius gregis historia Domini misericordiam et largitatem clare admirari possent atque incitamentum experiri ad renovatam vitam sub Christi lumine assidue sequendam.

Novimus insuper die XVI proximi mensis Iulii, in memoria videlicet Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, sollemnem Eucharistiam celebratum iri, veluti anniversariae memoriae praecipuum eventum. Hanc ob rem memoratus sacer Praesul humanissime Nos rogavit ut aliquem eminentem Virum mitteremus, qui Nostras vices Cunei gereret Nostramque erga istum gregem dilpctionem manifestaret. Ad Te autem, Venerabilis Frater Noster, qui, Italiae insignis Filius, pergrave munus exerces Praesidis Praefecturae Civitatis Vaticanae, mentem Nostrarn vertimus Teque hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad dictam celebrationem, quae memorato die XVI proximi mensis Iulii prope cathedrale templum Cuneense, Sanctae Mariae a Silva dicatum, perficietur.

Sollemni ergo praesidebis Eucharistiae atque Episcopum Cuneensem et Fossanensem aliosque sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, publicas auctoritates atque universos christifideles Nostro salutabis nomine. Omnes adstantes sermone tuo ad diligentiorem usque Christi vitae imitationem hortaberis. Optamus denique ut cuncti, venustam historiam dioecesis Cuneensis recolentes, novis viribus novaque caritatis diligentia peculiarem dilectionem erga Christi Ecclesiam et Evangelium demonstrent atque spirituali assiduitate in cotidiana vita emineant.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittes.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVI mensis lunii, anno MMXVII, Pontificatus Nostri quinto.

(from Vatican Radio)

from News.va http://ift.tt/2uN4zT7
via IFTTT

from Blogger http://ift.tt/2ub1I8k

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s